RHODIA Lex

RHODIA Lex
RHODIA Lex
quae memoratur in celeberrima, l. 9. D. ad L. Rhod. ex Volusio Moeciano, ubi porrectis Antonino Augusto libellis supplicibus, a quvibusdam, qui in Aegeo Mari naufragium erant passi et a Cycladum Publicanis expilati fuerant, Imperator haec verba subintulit: Ego quidem Dominus, Lex vero Maris; rerum maritimarum eô tempore regula fuit ac norma, qua omnes istiusmodi controversias dirimi voluêre Imperatores, ubi Imperii Legibus contrariae non essent. Nomen ei ab Insul. Rhodo urbeque
cognomine, quae olim et opportunitate situs et operum nobilitate et navigandi sollertiâ, navalibusque victoriis cesebrata, atque adeo omnibus ornamentis tantopere coeteras civitates superabat, ut nulla legum praestantiâ aequalis putaretur et navalis rei peritiâ adeo valuit, ut multis annis imperiô maris potiretur, et piratarum latrocinia longe lateque sustulerit, quod latissime Strabo docet l. 12. Vide quoque A. Gellium, Noct. Atticar. l. 7. c. 3. Cum igitur Mercatorum mari se exercentium in ea Insula frequentissimus numerus esset, ac de re navali indies lites iurgiaque exorirentur; Rhodiae Leges latae sunt, quibus altercationibus, de re nautica exsortis, ac praecipue, si exonerandae naves essent, providerctur, l. fin. dist. 1. Ioann. Calvinus, Lexic. Iurid. Ita Imperator praefatus controversiam de naufragorum bonis Lege Rhodiâ dirimi iussit. Nempe quum introductus passim in naufragiis abusus, quô, quidquid navis naufraga contineret, Publicani ad se rapiebant, tamquam ad Fiscum pertinens, aboleri non posset, ut quod apud omnes fere gentes obtineret, factum inde, ut pro Lege in mari recepta haberetur. Atque hoc unum ex praecipuis Legis Rhodiae capitibus fuit, de qua vide Alciatum, Disput. l. 2. c. 5. Sam. petitum, Miscellan. l. 3. c. 11. Io. Seldenum, de Maris domino, l. 1. c. 25. Isaac. Pontanum, Discussion. Histor. l. 2. c. 15. Io. Bapt. Burgum, de Dominio Maris Ligustici, l. 1. c. 14. Claud. Salmas. de Modo usurar. c. 5. Alios. Certe Lagan seu Laganum apud recentiores passim appellatur ius illud, quô naufragorum res ac bona in dominorum potestatem cedebant; quae quidem vox idem notat, quod Laga, h. e. Lex, et aliquando simpliciter, aliquando cum maris adiuncto, scripta occurrat, ut videre est supra in hac voce. Porro Rhodus Cycladum caput fuit, quae Rhodi proin appellatione significantur Nov. 41. Vide ubi de Quaestore Exercitus, et plura de hac Insula ac civitate suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Rhodĭa lex de jactu — Rhodĭa lex de jactu, ein zunächst von der Insel Rhodus stammendes, später allgemein bei den Römern geltendes Gesetz über den sogenannten Seewurf, d.h. die Frage, wie ein Schaden, welcher dadurch entstand, daß zur Rettung eines Schiffes vom… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rhodĭa lex de jactu — (lat.), s. Haverei …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • lex Rhodia — /leks rowd(i)ya/ See Rhodian laws …   Black's law dictionary

  • lex Rhodia — /leks rowd(i)ya/ See Rhodian laws …   Black's law dictionary

  • Lex Rhodia de jactu — The Rhodian law concerning jettison. Historically, this law contributed to form the modern law of general average in marine insurance. Bernard v Adams, (US) 10 How 270, 303, 13 L Ed 417, 431 …   Ballentine's law dictionary

  • LAEGANUM, s. LAGAN — vox barbara, nec nisi posterioribus Saeculis cognita, ius illud denotat, quod Dominis Feudalibus competebat in rebus, maris aestu in litus eiectis: ratione cuius, quicquid naufraga navis contineret, eorum erat: Forte a Laga, i. e. Lex; quae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Rhodisches Seerecht — Rhodisches Seerecht, s. Rhodia lex …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rhodos — Rhodos, 1) (a. Geogr.), Insel des Karpathischen Meeres, 3–4 geogr. Meilen von der Küste Kariens. Der höchste Punkt der Insel war der Berg Atabyris (Atabyrios) mit Tempel des Zeus Atabyrios. Auf den drei Hauptküstenseiten (daher der Name… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Schifffahrt — Schifffahrt, das Reisen od. der Transport von Waaren zu Schiffe. Die S. ist entweder Binnenschifffahrt, auf Landseen, Kanälen u. Flüssen, od. Seeschifffahrt auf dem Meere, od. Küstenschifffahrt, welche das offene Meer vermeidet u. nur längs u. in …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Seerecht — Seerecht, der Inbegriff der Rechtsnormen, welche sich auf das gesammte Seewesen, die Benutzung des Meeres zur Schifffahrt u. den Seehandel, ingleichen auf den Seekrieg etc. beziehen. Die Quellen des S s sind im Allgemeinen dieselben, wie die des… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”